3789. `Et devolvant lapidem a super ore putei': quod significet quod sic retegantur illa quae sunt Verbi, constat ex significatione `devolvere lapidem' quod sit retegi {1}, de qua n. 3769, 3771, 3773; et a significatione `putei' quod sit Verbum, de qua n. 3424, 3765. @1 retegere$