3791. Vers. 9-11. Adhuc ille loquens cum illis, et Rachel veni cum grege, qui patri ejus, quia pastor illa. Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae, et gregem Labanis fratris matris suae, et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei, et potavit gregem Labanis fratris matris suae. Et osculatus est Jacob Rachelem, et sustulit vocem suam, et flevit. `Adhuc ille loquens cum illis' significat cogitationem tunc: `et Rachel venit cum grege' significat affectionem veri interioris quae Ecclesiae et doctrinae: `qui patri ejus' significat ex bono quoad originem: `quia pastor illa' significat quod affectio veri interioris quod in Verbo, doceat: `et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae' significat agnitionem affectionis illius veri ex qua origine: `et gregem Labanis fratris matris suae' significat Ecclesiam et doctrinam inde: `et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei' significat Dominum ex bono naturali retexisse Verbum quoad interiora: `et potavit gregem Labanis fratris matris suae' significat instructionem: `et osculatus est Jacob Rachelem' significat amorem erga vera interiora: `et sustulit vocem suam et flevit' significat amoris ardorem.