3797. `Et gregem Labanis fratris matris suae': quod significet Ecclesiam et doctrinam inde, constat ex significatione `gregis' quod sit Ecclesia et doctrina, de qua n. 3767, 3768, 3783. Quod hic etiam Laban dicatur frater matris suae, est quia per id quoque significatur agnitio ex qua origine, ut mox supra.