3815. `Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu': quod significet quia consanguinei ex bono, constat a repraesentatione `Labanis' quod sit bonum communis stirpis collaterale, et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturalis, de quibus supra; et a significatione `fratris' quod sit bonum, de qua n. 3803, hic consanguineum quia dicitur a Labane ad Jacobum, proinde a bono ad bonum {1}; omnis etiam consanguinitas originem ducit a bono, nam bonum est amoris; est proximus gradus amoris in linea descendente qui dicitur consanguineus, et intelligitur in sensu proprio per `fratrem': quod in mundo spirituali seu caelo non aliae consanguinitates et affinitates dentur quam amoris in Dominum et amoris erga proximum, seu quod idem, quam boni, constare mihi potuit ex eo quod omnes societates quae caelum constituunt, et innumerabiles sunt, inter se distinctissimae sint, secundum gradus et differentias amoris et inde fidei, videatur n. 685, 917, 2739, 3612; [2]tum ex eo quod ibi se mutuo (t)agnoscant non ex quadam state quae fuerat illis in vita corporis, sed solummodo ex bono et inde vero, non pater filium aut filiam, nec frater fratrem aut sororem, ne quidem maritus uxorem, nisi fuerint in simili bono, conveniunt quidem cum primum in alteram vitam veniunt, sed dissociantur, nam Ipsum bonum, seu amor et charitas, determinat et addicit quemcumque suae societati; in societate in qua unusquisque est, incohat consanguinitas, et inde progrediuntur affinitates usque ad circuitus. @1 quia frater meus tu$