3820. `Et oculi Leae debiles': quod significet affectionem veri externi quoad intellectum ejus quod talis, constat ex repraesentatione `Leae' quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, et mox supra n. 3819; ex significatione `oculorum' quod sint intellectus, de qua n. 2701; et ex significatione `debilis' quod sit respective talis. Quod affectiones veri externi sint quoad intellectum debiles, seu quod idem, qui in illis sunt, constare potest ab externis, hoc est, communibus ideis quae nondum illustratae sunt a singularibus, quod infirmae sint et vacillent, {1}et quasi ad quemcumque ventum ferri, hoc est, ad quamcumque opinionem trahi se patiantur, at cum eaedem illustratae sunt a singularibus, quod firmae evadant et consistant, nam inde illis essentialia et formalia, quae significantur per `pulchram forma et pulchram aspectu' quae `Racheli,' per quam affectiones interioris veri repraesentantur. [2]Quid externa vera {2}et affectiones eorum, et quid interna vera et eorum affectiones, et quod illae sint `debiles oculis' respective, et hae `pulchrae forma et aspectu,' sit pro exemplo: qui in externis veris sunt, modo commune hoc sciunt, quod pauperibus benefaciendum, nec sciunt discernere quinam vere pauperes sunt, minus quod per pauperes in Verbo intellecti sint illi qui spiritualiter tales sunt, inde aeque benefaciunt malis quam bonis, non scientes quod benefacere malis sit malefacere bonis, nam sic datur malis copia bonis malefaciendi, quare illi qui in simplici tali zelo sunt, ab astutis et dolosis quam maxime infestantur; at qui in internis veris sunt, sciunt quinam pauperes sunt, et discernunt inter quoscumque, et cuivis secundum quale ejus benefaciunt. [3]Sit quoque pro exemplo: qui in externis veris sunt, modo commune hoc sciunt, quod amandus proximus, et {3}credunt quod unusquisque in simili gradu proximus sit, et sic quod unusquisque simili amore amplectendus, et {4}ita se seduci patiuntur; qui autem in internis veris sunt, {5}scient in quo gradu quisque proximus est, et quod unusquisque in dissimili, inde innumerabilia sciunt prae illis, proinde se non abduci patiuntur a solo nomine proximi, et ad faciendum malum ex persuasione boni quam inducit nomen. [4]Sit etiam pro exemplo: qui solum in externis veris sunt, putant quod docti sicut stellae lucebunt in altera vita, et quod omnes qui in vinea Domini laborarunt, mercedem prae aliis habebunt; at qui in internis veris sunt, sciunt quod per doctos, sapientes et intelligentes' significentur illi qui in bono sunt, utcumque non in aliqua sapientia et intelligentia humana, et quod illi sicut stellae lucebunt; et quod qui in vinea {6}laborant, quisque secundum affectionem boni et veri ex qua laborat, mercedem {6}obtineant, et quod qui propter se et mundum, hoc est, propter excellentiam sui et opulentiam {7}laborant, mercedem suam {8}habeant in vita corporis, sed in altera vita sors {8}illis sit cum malis ibi, Matth. vii 22, 23. Inde patet quam debiles intellectu sunt illi qui solum in externis veris {8}; et quod interna vera sint, quae essentiam et formam illis dant, et quoque qualificant bonum apud illos. At usque qui in externis veris sunt, et simul in simplici bono cum in mundo vivunt, illi in altera vita interna vera et inde sapientiam recipiunt, nam ex simplici bono in statu et facultate sunt illa recipiendi. @1 i et mutent$ @2 seu$ @3 i inde$ @4 sic$ @5 sciunt$ @6 singular$ @7 ut finem laborat$ @8 i sunt$