3829. `Dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam': quod significet quod a bono communi nunc conjunctio cum affectione veri interioris, constat a repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturalis, de qua prius, hic bonum commune {1}quia quae naturalis sunt, communia respective sunt, sunt enim innumerabilia quae ab interno homine influunt in naturalem seu externum, quae in hoc apparent ut commune unum, et adhuc magis antequam particularia communium recepta sunt, ut hic; inde est quod bonum quod per `Jacobum' repraesentatur, nunc dicatur bonum commune; quod sit conjunctio cum affectione veri interioris, constat nam Rachel, quae hic est `mulier mea,' repraesentat affectionem veri interioris, ut supra ostensum.