Arcana Coelestia (Elliott) n. 385

Previous Number Next Number See English 

385. Vers. 14. Ecce ejecisti me hodie desuper faciebus humi; et a faciebus Tuis abscondar, et ero vagus et profugus in terra; et erit omnis inveniens me, occidat me. 'Ejici {1} desuper faciebus humi' significat separari ab omni vero Ecclesiae: 'a faciebus Tuis abscondi' significat separari ab omni bono fidei amoris: 'vagus et profugus esse in tetra' est non scire quid verum et bonum: 'quod omnis inveniens occideret' est quod omne malum et falsum perderet. @ 1 Dejici I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church