Arcana Coelestia (Elliott) n. 3880

Previous Number Next Number See English 

3880. `Et dixit, Hac vice confitebor Jehovam': quod significet in sensu supremo Dominum, in interno Verbum, in externo doctrinam inde, hic Divinum amoris et caeleste regnum Ipsius, constat a significatione `confiteri': quod confiteri in sensu externo seu proxime interiore significet doctrinam ex Verbo, patet, confessio enim non aliud est, etiam in communi sermone, quam declaratio suae fidei coram Domino, ita comprehendit in se illa quae homo credit, proinde quae ei sunt doctrina: quod `confiteri' in sensu interno sit Verbum, inde sequitur, omnis enim doctrina fidei et charitatis ex Verbo erit; ex se enim homo de caelestibus et spiritualibus nihil novit, quare ex revelatione Divina quae est Verbum: quod `confiteri' in sensu supremo sit Dominus, est quia Dominus est Verbum, proinde doctrina ex Verbo, et quia Verbum in sensu interno Dominum solum spectat et de Ipsius regno agit, n. 1871, 2859, 2894, 3245, 3305 pr., 3393, 3432, 3439, 3454; inde est quod per `confiteri Jehovam' significetur Divinum amoris et caeleste regnum Ipsius, Dominus enim est Ipse Divinus Amor, et influxus hujus facit regnum Ipsius, et hoc per Verbum quod ab Ipso; quod per `Jehudam' qui a confiteri Jehovam nominatus est, significetur Divinum amoris, et caeleste regnum Domini {1}, prius n. 3654 ostensum videatur;

inde est quod dicatur quod hic `confiteri' sit illud. [2] Quid autem confiteri et {2} confessio sit, constare potest a locis in Verbo, ubi memoratur; ut apud Esaiam, Dices in die illo, Confitebor Tibi Jehovah, quod succensuisti mihi, reversa est ira Tua, et consolatus es me:... et dicetis in dic illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota facite in populo opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit nomen Ipsius, xii 1, 4:

apud Davidem, Confitemur Tibi Deus, confitemur, et propinquum nomen Tuum, enarrant mirabilia Tua, Ps. lxxv 2 [A. V. 1]:

apud eundem, Psalmus ad confessionem. Jubilate Jehovae omnis terra,... Ille fecit nos, et non nos, populum Suum et gregem pascui Sui;

ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius: {3} intrate per portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, quia bonus Jehovah, in aeternum misericordia Ipsius, et usque in generationem et generationem veritas Ipsius, Ps. c 1-5;

ibi quid `confiteri' et confessio sit, patet, quod nempe sit agnoscere Jehovam seu Dominum, et quae Ipsius sunt; agnitio illa quod sit doctrina et Verbum, patet: [3] apud Esaiam, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus,... laetitia et gaudium invenietur in (c)illa, confessio et vox cantus, li 3:

apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, et aedificabitur urbs super tumulo suo, et palatium juxta morem suum habitabitur, et exibit ab iis confessio et vox ludentium, xxx 18, 19:

apud Davidem, Confitebor Jehovae juxta justitiam Ipsius, et cantabo nomen Jehovae Altissimi, Ps. vii 18 [A.V. 17]:

apud eundem, Quando transivero ad domum Dei voce {4} cantus et confessionis, multitudine festum agente, Ps. xlii 5 [A.V. 4]:

apud eundem, Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos, quia magna usque ad caelum misericordia Tua, Ps. lvii 10, 11 [A.V. 9, 10];

[4] ex his locis patet quod confessio se ad caeleste amoris referat, distinguitur enim ab illis quae sunt spiritualis amoris, nam dicitur {5} `confessio et vox cantus,' `confessio et vox ludentium,' `confitebor Tibi inter gentes et psallam Tibi inter populos'; confessio et confiteri est caeleste, vox cantus, vox {6} ludentium, tum psallere sunt spiritualia, etiam confiteri inter `gentes' dicitur, et psallere inter `populos,' quia per `gentes' significantur illi qui in bono {7}, et per `populos' illi qui in vero {8}, amore; in Verbo enim apud Prophetas plerumque {9} binae expressiones occurrunt, quarum una se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, ut sit conjugium Divinum in singulis Verbi, ita {10} conjugium boni et veri, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132; exinde etiam patet quod confessio involvat caeleste amoris, et quod confessio genuina seu quae ex corde, non sit nisi ex bono; at quae ex vero, dicitur `vox cantus, vox ludentium, et psallere'; [5] similiter in his locis, apud Davidem, Laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione, Ps. lxix 31 [A.V. 30]:

apud eundem, Ego confitebor Tibi instrumento nablii {11}, veritatem Tuam Deus mi, canam Tibi in cithara, Sancte Israelis, Ps. lxxi 22;

quod per `canere cithara,' et per reliqua instrumenta chordacea significentur spiritualia {12}, videatur n. 418-420: apud eundem, Intrate portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, Ps. c 4;

`confessio et confiteri' est ex amore boni, `laus' autem et `benedicere' ex amore veri: apud eundem, Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in cithara, Ps. cxlvii 7:

apud eundem, Confitebor Tibi in congregatione magna, in populo numeroso laudabo Te, Ps. xxxv (x)18:

apud eundem, Confitebor Jehovae ore meo, et in medio multorum laudabo Ipsum, Ps. cix 30:

apud eundem, Nos populus Tuus, et grex pascui Tui, confitebimur Tibi in aeternum, in generationem et generationem enumerabimus laudem Tuam, Ps. lxxix 13:

(m)apud eundem, Confiteantur Jehovae misericordiam Ipsius, et mirabilia Ipsius is hominis, sacrificent sacrificia confessionis, et annuntient opera Ipsius cum cantu, Ps. cvii 21, 22. (n) [6] Quod in his locis binae expressiones unius rei sint, patet, quae apparerent sicut inanes repetitiones, nisi una involveret caeleste quod est bonum, et altera spirituale quod est verum, ita conjugium Divinum; ipsum regnum Domini est tale conjugium; hoc arcanum est in Verbo ubivis, sed detegi nusquam potest nisi per sensum internum, et inde cognitionem quaenam vox ad caelestem classem, et quaenam ad spiritualem pertinet; [7] at in genere sciri debet quid caeleste, et quid spirituale, de quibus saepius prius. Ipsa confessio cordis, quia est ex caelesti amore, est in genuino sensu confessio, homo qui in hac est, is {13} agnoscit quod omne bonum a Domino, et quod omne malum a seipso, in qua agnitione cum est {14}, in statu humiliationis est; agnoscit enim tunc quod Dominus sit omne apud ipsum, et quod ipse sit nihil respective, ex quo statu eum fit confessio, tunc est ex caelesti amore {15}. [8] Sacrificia autem confessionis quae fuerunt in Ecclesia Judaica, erant gratiarum actiones, et vocabantur in universali sensu sacrificia eucharistica et retributoria, quae {16} erant duplicis generis, nempe confessionis et votiva; quod sacrificia confessionis involverint caeleste. Amoris, constare potest ab institutione eorum, de qua ita apud Mosen, Haec lex sacrificii eucharisticorum, quod offeretur Jehovae;

si pro confessione obtulerit illud, tunc offeret praeter sacrificium confessionis placentas azymas mixtas oleo, et lagana azyma uncta oleo, et similaginem bullatam {17}, placentas mixtas oleo, super placentas panis fermentatas offeret munus suum, praeter sacrificium confessionis, Lev. vii 11-13, 15;

per omnia illa quae ibi memorantur, ut per `placentas azymas mixtas oleo,' per `lagana azyma uncta oleo,' per `similaginem bullatam,' `placentas panis fermentatas' significantur caelestia amoris et fidei, et inde confessiones, et quod erunt in humiliatione; quod `similago' et inde placentae sint caeleste amoris et inde spirituale fidei' quod est charitas, videatur n. 2177; quod `azymum' sit purificatio a malis et falsis, n. 2342; quod `oleum' sit caeleste amoris, n. 886, 3728; quod `panis' etiam, n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735. [9] Votiva autem quae erant alterum genus eucharisticorum, in sensu externo significabant retributionem, in interno voluntatem ut Dominus provideret, in supremo Providentiae statum, videatur n. 3732; inde est quod utrumque passim in Verbo memoretur, ut apud Davidem, Sacrifica Deo confessionem, et exsolve Altissimo vota tua:... sacrificans confessionem honorat Me, et qui disponit viam ei monstrabo salutem Dei, Ps. l 14, 23:

apud eundem, Super me Deus, vota Tua, retribuam confessiones Tibi, Ps. lvi 13 [A.V. 12]:

apud eundem, Tibi sacrificabo sacrificium confessionis, et nomen Jehovae invocabo, vota mea Jehovae solvam, Ps. cxvi 17, 18:

[10] apud Jonam, Ego cum voce confessionis sacrificabo Tibi, quod vovi exsolvam, ii 10 [A.V. 9]. Ex his nunc patet quid sit confessio, ex qua Jehudah nominatus, quod nempe in supremo sensu sit Dominus et Divinum amoris, in interno Verbum, tum caeleste regnum Domini, et in sensu exteriore doctrina ex Verbo, quae est Ecclesiae caelestis; quod illa significentur per Jehudam in Verbo {18}, constare potest a nunc sequentibus. @1 Ipsius$ @2 seu$ @3 Sch has here (vel juxta keri) i.e. (or according to margin of Massoretic text). This S omitted, but two alternative readings of the same text are actually given here.$ @4 in$ @5 dicitur enim$ @6 i et$ @7 i caelesti seu$ @8 i spirituali seu$ @9 ubivis$ @10 hoc est$ @11 Heb. (nebel) = psaltery, lyre.$ @12 fidei$ @13 haec$ @14 i homo$ @15 auditur$ @16 et$ @17 S adopts this from Sch; L. bullatus = `boiling' or `bubbling,' but also `sodden' or `half-cooked.' The Heb. is from (rabak) = `to soak' or perhaps `to fry.'$ @18 illa quoque repraesentabat Jehudah in Verbo, ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church