Arcana Coelestia (Elliott) n. 3889

Previous Number Next Number See English 

3889. Ut scirem non modo quod correspondentia sit caelestium quae sunt amoris cum motibus cordis, et spiritualium {1} quae sunt fidei ex amore cum motibus pulmonum, sed etiam quomodo se haberet, dabatur per insigne temporis spatium interesse angelis, qui hoc ad vivum ostenderent; formabant illi per mirabilem et nullis vocibus expressibilem fluxionem in gyros, instar cordis et instar pulmonum, cum omnibus contexturis {2} interioribus et exterioribus quae in illis; et tunc sequebantur fluxum caeli spontaneo modo, nam caelum connititur in talem formam ex influxu amoris a Domino; ita sistebant singula quae in corde, et dein unionem inter cor et pulmones, quam etiam repraesentabant per conjugium boni et veri; ex eo etiam patuit quod cor correspondeat caelesti quod est boni, et pulmones spirituali quod est veri; et quod utriusque conjunctio in forma materiali se habeat sicut cordis et pulmonum: et dictum quod similiter se habeat in universo corpore, nempe in singulis ejus membris, organis et visceribus, cum illis quae ibi sunt cordis, et quae ibi sunt pulmonum; ubi enim non ambo agunt {3}, et unumquodvis {4} distincte suas vices, ibi non potest esse aliquis motus vitae a principio aliquo voluntario, nec aliquis sensus vitae a principio aliquo intellectuali. @1 i correspondentia$ @2 illis$ @3 i illa$ @4 unumquodlibet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church