Arcana Coelestia (Elliott) n. 3905

Previous Number Next Number See English 

3905. `Vidit Rachel quod non pareret Jacobo': quod significet quod nondum interius verum agnitum, constat a repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris seu verum interius, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; ex significatione `parere' quod sit agnoscere fide tum actu, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 3669, 3677, {1} 3829, et in toto capite praecedente. Quod `parere' sit agnoscere fide tum actu, est quia per partus in Verbo significantur partus spirituales, n. 1145, 1255, 3860, 3868; spiritualis partus est veri et boni agnitio et fides, hic agnitio fide tum actu, nempe veri interioris per `Rachelem' repraesentati; quia non prius aliquid agnoscitur fide quam tum vivitur secundum id, idcirco dicitur agnitio fide tum actu; vera fidei quae non addiscuntur propter agere, sed solum propter scire, illa se adjungunt affectionibus mali et falsi, quare non sunt fidei apud illum qui addidicit, sed sunt interius contra fidem. @1 i 3775$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church