Arcana Coelestia (Elliott) n. 391

Previous Number Next Number See English 

391. Quod qui in falso et malo sunt, timeant omnes, sciri optime potest a malis spiritibus in altera vita; qui privarunt se omni charitate, vagantur et fugiunt; quocumque veniunt, si ad aliquas societates, hae ilico percipiunt ex primo adventu qualis est {1}; talis perceptio datur in altera vita, eos non solum abigunt sed etiam graviter puniunt, immo eo usque ut animo sint occidere si possibile: delectantur quam maxime mali punire et cruciare unus alterum, in eo jucunditas eorum summa consistit. Et quod arcanum adhuc est, ipsum falsum et malum est in causa, nam quod quis cupit alteri, redit in ipsum, falsum enim et malum in se habet poenam falsi et mali, proinde timorem poenae. @ 1 perhaps quales sunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church