Arcana Coelestia (Elliott) n. 3910

Previous Number Next Number See English 

3910. `Et dixit, An pro Deo ego?': quod significet quod ei impossibile, constat ex significatione `non pro Deo esse' quod sit impossibile, `Deus' enim in Verbo dicitur ex posse seu potentia, `Jehovah' autem ex esse seu essentia, videatur n. 300; inde est quod Deus dicatur tum agitur de vero, et Jehovah cum de bono, n. 2769, 2807, 2822, nam de vero praedicatur posse, cum de bono esse, per verum enim potentia est bono, nam per verum agit bonum omne quod existit: inde constare potest quod per haec verba, `an pro Deo ego?' in sensu interno significetur quod ei impossibile.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church