Arcana Coelestia (Elliott) n. 3926

Previous Number Next Number See English 

3926. `Filium secundum Jacobo': quod significet alterum verum commune, constat a significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et {1} amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus. @1 i non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church