Arcana Coelestia (Elliott) n. 3928

Previous Number Next Number See English 

3928. `Et vocavit nomen ejus Naphtali': quod significet quale ejus, nempe quale tentationis in qua vincit, ut et quale resistentiae a naturali homine, constat ex significatione `nominis et vocare nomen quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3421 ipsum quale est quod significatur per Naphtali, nam Naphtali luctationibus nominatus est; inde etiam per `Naphtali' repraesentatur alterum hoc verum commune Ecclesiae; est enim tentatio medium conjunctionis interni hominis cum externo, {1}nam dissident inter se sed ad concordantiam et correspondentiam rediguntur per tentationes est quippe externus homo talis ut ex se non aliud concupiscat quam corporea et mundana; haec illi sunt jucunda vitae ejus; sed internus homo cum apertus est versus caelum et desiderat illa quae caeli sunt qualis est apud illos qui (t)regenerari possunt, tunc caelestia illi jucunda sunt; inter haec bina jucunda est pugna cum homo in tentationibus est; hoc homo tunc nescit, quia non scit quid jucundum caeleste, et quid jucundum infernale, minus quod in tantum opposita sint; sed angeli caelestes nequaquam possunt esse apud hominem in jucundo ejus corporeo et mundano antequam hoc redactum sit ad obsequium nempe ut jucundum corporeum et mundanum non amplius sit pro fine, sed pro usu inserviendi jucundo caelesti, ut supra n. 3913 ostensum est; hoc cum factum, tunc possunt angeli apud hominem esse in utroque, sed tunc jucundum apud illum fit beatum, et tandem felix in altera vita; [2] qui credit quod jucundum naturalis hominis ante regenerationem non sit infernale, et quod non possideatur a diabolicis spiritibus, multum fallitur; et is non scit quomodo se habet cum homine, quod nempe ante regenerationem possideatur quoad naturalem suum hominem a geniis et spiritibus infernalibus, utcumque ille apparet sibi quod sit sicut alius, tum quod in sancto cum reliqui: possit esse, (c)et de veris et bonis fidei ratiocinari, immo se confirmatum in illis credere; si non percipiat in se aliquid affectionis pro justo et aequo in functione sua, et pro vero et bono {2}in coetu et in vita, sciat quod in jucundo tali sit in quali infernales {3}, nam in jucundo ejus non alius amor est quam sui et mundi, qui cum faciunt jucundum, nulla inest charitas et nulla fides; hoc jucundum postquam praevaluit, non per aliud medium hebetatur et dissipatur quam per affirmationem et agnitionem sancti fidei et boni vitae, quod est primum medium significatum per `Danem,' ut supra ostensum; et dein per tentationem, quae est alterum medium, et significatur per `Naphtali,' nam hoc medium sequitur alterum; qui enim non affirmant et agnoscunt bonum et verum quae fidei et charitatis, non in aliquam tentationis pugnam venire possunt, quia nihil est intus quod repugnat malo et falso, ad quae naturale jucundum suadet. [3] In Verbo alibi ubi Naphtali nominatur, per illum status hominis post tentationes significatur, ut in prophetia Jacobi, tunc Israelis, Naphtali cerva dimissa, dans dicta elegantiae, Gen. xlix 21;

`cerva dimissa' pro affectione veri naturalis in statu libero, qui post tentationes existit; (m)qui status etiam est quale quod est in tentationibus, quae significantur per Naphtali, pugnatur enim in tentationibus de libertate(n): pariter in prophetia Mosis:

Ad Naphtali dixit; Naphtali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae, occidentem et meridiem possidebit, Deut. xxxiii 23;

repraesentationes enim filiorum Jacobi, et tribuum, se habent secundum ordinem in quo recensentur, n. 3862; et in prophetia Deborae et Baraki:

Zebulun populus qui devovit animam ad moriendum, et Naphtali super altitudinibus agri, Jud. v 18;

ubi in sensu interno de pugnis tentationum quoque agitur, et est inter illos {4}qui nihil mali timent, quia in veris et bonis, quod est `esse in altitudinibus agri.' @1 dissident enim$ @2 i spirituali$ @3 i spiritus$ @4 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church