Arcana Coelestia (Elliott) n. 3939

Previous Number Next Number See English 

3939. `Et vocavit nomen ejus Asher': quod significet quale, constat ex significatione `vocare nomen' quod sit quale, ut supra;

ipsum quale est quod `Asher' repraesentat; Asher in lingua originali significat beatitudinem, sed involvit omnia illa quae significantur per verba matris ejus Leae, `in beatitudine mea quia beatificabunt me filiae,' nempe jucundum affectionum correspondens felicitati vitae aeternae; est hoc quartum {1}commune quod externum hominem eum interno conjungit; cum enim homo percipit in se jucundum illud correspondens, tunc incipit externus ejus homo conjungi interno; sunt {2}jucunda quae sunt affectionum veri et boni, quae conjungunt, nam absque jucundis affectionum nihil conjungitur, est enim in illis vita hominis; quod per affectiones omnis conjunctio, videatur n. (x)3024, 3066, 3336, 3849, 3909; per `filias quae beatificabunt' significantur Ecclesiae; quod `filiae' {3}in sensu interno verbi sint Ecclesiae, videatur n. 2362. Hoc nunc dictum est a Lea, quia per `partus ancillarum' significantur vera communia quae sunt media inservientia conjunctioni, ut existat apud hominem Ecclesia; cum enim homo id jucundum seu illam affectionem percipit, tunc incipit ille Ecclesia fieri, et quia ita, dicitur hoc de quarto seu ultimo illo ex ancillis. [2] In Verbo passim nominatur Asher, sed ibi significatur per illum, ut quoque per reliquos, quale de quo ibi agitur, hoc est, quales sunt in illo statu, de quo res ibi est; et quoque se habet quale eorum secundum ordinem in quo nominantur, sicut aliter cum a Reubene seu fide principium ducitur, aliter cum a Jehuda seu amore caelesti, et aliter cum a Josepho seu ab amore spirituali; nam essentia et qualitas principii derivatur et transit in sequentes; inde significationes eorum variae in locis ubi nominantur: hic ubi de nativitate eorum agitur, per {4}illos significantur communia Ecclesiae, proinde omnia fidei et amoris quae faciunt Ecclesiam; et hoc ex causa quia in illis quae praecedunt, agitur de regeneratione hominis, seu de statibus hominis antequam fit Ecclesia, et in supremo sensu de {5}Domino, quomodo Humanum Suum Divinum fecit; ita de ascensu per scalam quae in Bethel visa est Jacobo, usque ad Jehovam. @1 i medium$ @2 i enim$

@3 These words after Ecclesiae$ @4 duodecim$ @5 Humano Domini, quomodo illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church