3990. `Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc' quod significet quod ex parte boni quod ex vero adducetur, constat ex significatione `non dare quicquam' quod sit non adduci a bono quod per `Labanem' repraesentatur, sed a bono quod per `Jacobum, quod est bonum veri, n. 3669, 3677, 3829; quid autem adducendum, describitur in sequentibus.