4003. Vers. 34-36. Et dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum. Et removit in die isto capros variegatos et maculosos, et omnes capras punctatas et maculosas, omne in quo album, et omne nigrum in agnis, et dedit in manum filiorum ejus. Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum; et Jacob pascens greges Labanis reliquos. `Dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum significat consensum: `et removit in die isto capros variegatos et maculosos' significat quod separarentur vera boni quae sparsa et mixta malis et falsis, quae propria bono per Labanem significato: `et omnes capras punctatas et maculosas' significat illorum bona in quibus mixta mala et falsa: `omne in quo album' significat verum: et omne nigrum in agnis' significat proprium innocentiae: `et dedit in manum filiorum ejus' significat quod darentur illa veris: `et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum' significat statum illorum prorsus separatum: `et Jacob pascens greges Labanis reliquos' significat quod ex relictis desumeret illa bona et vera quae conjungerentur.