4017. `In potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum' quod significet veri affectiones, constat a significatione `aquae' quod sint cognitiones et scientifica, quae sunt vera naturalis, de qua n. 28, 2702, 3058; ex significatione `potatoriorum seu aqualium,' qui quia sunt continentes aquae, in sensu interno sunt bona {1}veri, bona enim sunt continentia {2}veri, de qua n. 3095;
ex significatione `venire ad bibendum' quod sit affectio veri; quod `venire ad bibendum' sit affectio veri, est quia involvit sitim, `sitis' enim in Verbo significat appetitionem (c)et desiderium, ita affectionem sciendi et hauriendi verum, et hoc quia `aqua' significat verum in genere; `fames' autem appetitionem et desiderium, ita affectionem imbuendi bonum, et hoc quia `panis,' qui pro cibo in genere sumitur n. 2165, significat bonum; inde patet quod per illa verba significentur veri affectiones. @1 , quia bona similiter$ @2 i nempe$