Arcana Coelestia (Elliott) n. 402

Previous Number Next Number See English 

402. Quod per 'urbem aedificatam' significetur omne doctrinale et haereticum inde, constat ex Verbo ubicumque nomen alicujus urbis occurrit; ibi nusquam significatur urbs sed doctrinale quoddam, aut haereticum; nam quid urbs, et quid aliquod nomen urbis, prorsus ignorant angeli; nusquam aliquam urbis ideam habent nec possunt habere, quia in spiritualibus et caelestibus ideis sunt, ut ostensum prius; sed modo percipiunt quid significant; ut per 'civitatem sanctam,' quae etiam 'sancta Hierosolyma' appellatur, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini in universali, seu in unoquovis in particulari in quo regnum Domini; per 'civitatem seu montem Zionis' similiter; per hunc caeleste fidei, per illam spirituale fidei: [2] ipsumque caeleste et spirituale describitur quoque per civitates, palatia, domos, muros, fundamenta murorum, antemuralia, portas, vectes; et in medio, templum; ut apud Ezech. xlviii; in Apoc. xxi 15 ad fin; vocatur Sancta Hierosolyma, ibid. vers. 2, 10; apud Jer. xxxi 38; apud Davidem, 'Civitas Dei, sanctum habitaculorum Altissimi,' Ps. xlvi 5 [A.V. 4]; apud Ezech. vocatur 'Civitas, Jehovah ibi, xlvii 35; de qua apud Esaiam, Aedificabunt filii alienigenae muros tuos,... incurvabunt se ad volas pedum tuorum, omnes reprobantes te, vocabuntque te Civitatem Jehovae, Zion Sancti {1} Israelis, lx 10, 14:

apud Zachariam, [Vocabitur] Hierosolyma civitas veritatis; et mons {2} Zionis, mons sanctitatis, viii 3;

ubi 'civitas veritatis seu Hierosolyma' significat spiritualia fidei, et 'mons sanctitatis seu Zionis' caelestia fidei. Sicut caelestia et spiritualia fidei repraesentata sunt per civitatem, ita omnia doctrinalia significata sunt per 'civitates, Jehudae et Israelis,' quae etiam dum nominantur, significant in specie aliquid doctrinale; sed quodnam, nemo scire potest nisi ex sensu interno. [3] Sicut per 'urbes' significata sunt doctrinalia, etiam per 'urbes' significata sunt haeretica; et cum nominantur, etiam in specie aliquod haereticum significant; nunc solum quod 'urbs' in genere significet doctrinale vel haereticum, a sequentibus locis constare potest; apud Esaiam, [4] In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, urbs Heres dicetur uni, xix 18; ubi agitur de scientia spiritualium et caelestium tempore Adventus Domini: apud eundem, Tumultibus plena, urbs tumultuans, urbs exsultans, xxii 1, 2;

ubi agitur de valle visionis seu phantasia: apud Jeremiam, Urbes meridiei clausae sunt, nec aperiens, xiii 19; ubi agitur de illis qui 'in meridie' seu in luce veritatis sunt, et eam exstinguunt: apud eundem, Cogitavit Jehovah perdere murum filiae Zionis, lugere facit promurale, ac murum, simul infirmati sunt; subsiderunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Thren. ii 8, 9;

ubi quisque videre potest quod per 'murum, antemurale, portas et vectes' non intelligantur alia quam doctrinalia: similiter apud Esaiam, Cantabitur canticum hoc in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salus ponet muros, et antemurale; aperite portas, ut ingrediatur gens justa, custodiens fidelitates, xxvi 1, 2: apud eundem, Exaltabo Te, confitebor Nomini Tuo,... posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe in saeculum non aedificetur; propterea honorabunt Te populus validus, urbs gentium formidabilium timebunt Te, xxv 1-3;

ubi nec agitur de aliqua urbe: in prophetia Bileami, Erit Edomus hereditas,... et dominabitur de Jacobo, et perdere faciet residuum de urbe, Num. xxiv [18], 19;

ubi quisque videre potest quod 'urbs' non significet urbem: apud Esaiam, Fracta est urbs inanitatis, clausa est omnis domus, ut non intret, clamor super vino in plateis, xxiv 10, 11;

ubi 'urbs inanitatis' pro inanitatibus doctrinae; 'plateae' hic et alibi significant quae sunt urbis, falsa aut vera: apud Johannem, Cum septimus angelus effudit phialam,... disrupta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt, Apoc. xvi [17,] 19;

quod 'urbs magna' sit haereticum et quod 'urbes gentium' similiter, cuivis constare potest; explicatur etiam quod urbs magna sit mulier quam vidit, Apoc. xvii 18; quod 'mulier' sit talis Ecclesia, prius ostensum est. @ 1 sancti 1.$ @ 2 The Heb. ='mountain of the Lord of Hosts,' but 'Zion' occurs earlier in the verse.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church