404. Vers. 18. Et natus Hanocho, Iradum {1} ; et Irad genuit Mehujael, et Mehujael genuit Methushael, et Methushael genuit Lamech. Omnia haec nomina significant haereses, ex prima quae 'Cain' vocata est, derivatas; et quia de iis nihil praeter nomina exstat, non opus est aliquid dicere: ex nominum derivationibus aliquid tradi posset, sicut quid 'Irad' significat, quod ex urbe descendat, ita ex haeresi Hanochus vocata, et sic porro. @ 1 This follows Heb. construction, which has ('eth-'iradh) (accus. with passive verb).$