Arcana Coelestia (Elliott) n. 4060

Previous Number Next Number See English 

4060. Quod itaque per illa verba quae allata sunt, significetur status Ecclesiae tunc quoad bonum, hoc est, quoad charitatem erga proximum et amorem in Dominum, constat ex sensu interno illorum verborum, qui hic. Statim autem post afflictionem dierum istorum {1} significat statum Ecclesiae quoad verum quod fidei, de quo in mox praecedentibus agitur; desolatio veri in Verbo passim vocatur `afflictio' quod `dies' sint status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; inde patet quod per illa verba significetur, postquam nulla amplius fides, quod nulla erit charitas {2}; fides enim ducit ad charitatem quia docet quid charitas, et charitas accipit suum quale a veris qua fidei, at {3} fidei vera suam essentiam et suam vitam a charitate, ut in Partibus quae praecedunt, pluries ostensum (o)est. Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum significat amorem in Dominum qui est `sol,' et charitatem erga proximum quae est `luna'; `obscurari et non dare lumen' significat quod non apparitura, ita quod evanitura; quod `sol' sit caeleste amoris, et `luna' spirituale amoris, hoc est, quod `sol' sit amor in Dominum, et `luna' charitas erga proximum quae per fidem, videatur n. 1053, 1529, 1530, 2120, 2441, 2495;

causa quod illa significatio solis et lunae sit, est quia Dominus in altera vita apparet ut sol illis in caelo qui in amore in Ipsum sunt, qui caelestes vocantur, et ut luna illis qui in charitate erga proximum sunt, qui spirituales dicuntur, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643. [3] Sol et luna in caelis, seu Dominus, nusquam obscuratur, nec amittit lumen, sed perpetuo lucet, ita nec amor in Ipsum apud caelestes, et charitas erga proximum apud spirituales in caelis, nec in terris apud quos angeli illi sunt, hoc est, qui in amore et charitate; sed apud illos qui in nullo amore et charitate sunt sed in amore sui et mundi, et inde in odiis et vindictis, illi sibi ipsis obscurationem illam inducunt;

se habet hoc sicut cum sole mundi, sol perpetuo lucet, sed cum nubes se interponunt, {4} non apparet, videatur n. 2441. [4] Et stellae cadent de caelo significat quod peribunt cognitiones boni et veri; in Verbo per `stellas' ubi nominantur, non aliud significatur, n. 1808, 2849. Et potentiae caelorum commovebuntur significat fundamenta Ecclesiae, quae `commoveri et concuti' dicuntur cum {5} pereunt illa; Ecclesia enim in terris est fundamentum caeli, nam influxus boni et veri per caelos a Domino in bonis et veris quae apud hominem Ecclesiae, ultimo terminatur, quare cum homo Ecclesiae in tali perverso statu est, ut non admittat amplius influxum boni et veri, tunc `potentiae caelorum' dicuntur `commoveri'; quapropter semper providetur a Domino ut aliquid Ecclesiae remaneat, et cum Ecclesia vetus perit quod nova instauretur. [5] Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo significat tunc apparitionem veri Divini; `signum' est apparitio, `Filius hominis' est Dominis quoad verum Divinum, videatur n. 2803, 2813, 3704; haec apparitio, seu hoc signum est, de quo quaesiverunt discipuli {6}, cum ad Dominum dicebant, Dic nobis, quando ista fient, imprimis quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3 hujus capitis;

norunt enim ex Verbo quod cum consummaretur saeculum, Dominus venturus, et norunt ex Domino quod iterum venturus, et intellexerunt per id quod Dominus in mundum denuo veniret, nondum scientes quod Dominus toties venerit quoties Ecclesia vastata fuit;

non quod in persona, sicut cum assumpsit Humanum per nativitatem et hoc Divinum fecit, sed per apparitiones vel manifestas quales cum apparuit Abrahamo in Mamre, Mosi in rubo, populo Israelitico in monte Sinai, Joshuae cum intravit terram Canaanem; vel per non ita manifestas, ut per inspirationes per quas Verbum; et dein per Verbum, in Verbo enim est Dominus praesens, nam omnia Verbi ab Ipso et de Ipso sunt, ut constare potest ex illis quae multoties hactenus ostensa sunt; [6] haec apparitio est quae per `signum Filii hominis' hic significatur et de qua in hoc versu agitur. Et tunc plangent omnes tribus terrae significat quod in dolore erunt omnes qui in bono amoris et vero fidei; quod `planctus' id significet, videatur apud Zach. xii (x)10-14; et quod `tribus' significent omnia boni et veri, seu amoris et fidei, n. 3858, 3926, consequenter eos qui in illis sunt; `tribus terrae' dicuntur quia significantur qui intra Ecclesiam; quod `terra' sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2928, 3355. Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caelorum cum potentia et gloria multa significat quod tunc revelabitur Verbum quoad sensum ejus internum in quo Dominus; `Filius hominis' est verum Divinum quod inibi, n. 2803, 2813, 3704, `nubes' est sensus litteralis; `potentia' praedicatur de bono, et `gloria' de vero, quod ibi; quod illa significentur per `videre Filium hominis venientem in nubibus caelorum,' videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. Hic adventus Domini est qui hic intelligitur, non autem quod appariturus in nubibus secundum litteram; nunc sequitur de instauratione novae Ecclesiae, quae {7} fit cum vetus vastata et rejecta. [8] Emittet angelos cum tuba et voce magna significat electionem non quod per angelos visibiles, minus per tubas et per voces magnas, sed per influxum sancti boni et sancti veri a Domino per angelos, quare per `angelos' in Verbo significatur aliquid Domini, n. 1925, 2821, 3039; hic significantur {8} quae ex Domino, et de Domino; per `tubam et vocem magnam' significatur evangelizatio, ut quoque alibi in Verbo. [9] Et congregabunt electos a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum significant instaurationem Ecclesiae novae; `electi' sunt qui in bono amoris et fidei, n. 3755 f, 3900; quatuor venti' a quibus congregabuntur, sunt omnes status boni et veri, n. 3708;

`extremum caelorum ad extremum illorum' sunt interna et externa Ecclesiae. Haec nunc sunt quae significantur per illa verba Domini. @1 illorum$ @2 quid per illa verba `post afflictionem dierum illorum' significatur, nempe postquam nulla amplius fides, quod tunc nulla erit charitas;$ @3 et$ @4 i tunc$ @5 quando$ @6 apostoli$ @7 quod$ @8 i sancta$

CAPUT XXXI

1. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo, Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc. 2. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. 3. Et dixit JEHOVAH ad Jacobum, Revertere ad terram patrum tuorum, et ad nativitatem tuam, et ero cum te. 4. Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum. 5. Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius; et DEUS patris mei fuit cum me. 6. Et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro. 7. Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis, et non dedit ei DEUS ad malefaciendum mecum. 8. Si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata; et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata. 9. Et eripuit DEUS acquisitionem patris vestri, et dedit mihi. 10. Et factum in tempore incalescendi gregem, et sustuli oculos meos, et vidi in somnio, et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati. 11. Et dixit ad me angelus DEI in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me. 12. Et dixit, Tolle quaeso oculos tuos, et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos, quia vidi omne quod Laban facit tibi. 13. Ego DEUS Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum, nunc surge, exi e terra hac, et revertere ad terram nativitatis tuae. 14. Et respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei, An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri? 15. Annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et comedit etiam comedendo argentum nostrum? 16. Quia omnes divitiae, quas eripuit DEUS a patre nostro, nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod dixit DEUS ad te, fac. 17. Et surrexit Jacob, et sustulit filios suos, et feminas sua super camelos. 18. Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit, acquisitionem emptionis suae quam comparavit in Paddan Aram, ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan. 19. Et Laban iverat ad tondendum gregem suum, et furati Rachel teraphim qui patri suo. 20. Et furatus Jacob cor Labanis Aramaei, per quod non indicavi ei, quod fugiens is. 21. Et fugit is, et omne quod ei, et surrexit, et transivit fluvium et posuit facies suas montem Gilead. 22. Et indicatum Labani in die tertio, quod fugit Jacob. 23. Et accepit fratres suos secum, et persecutus post eum via septem dierum, et adjunxit eum in monte Gilead. 24. Et venit DEUS ad Labanem Aramaeum in somnio noctu, et dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum. 25. Et assecutus Laban Jacobum, et Jacob fixit tentorium suum in monte, et Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead. 26. Et dixit Laban Jacobo, Quid fecisti, et furatus es cor meum, et abduxisti filias meas, sicut captivas gladio? 27. Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi? et miserim te in laetitia, et in canticis, in tympano, et in cithara. 28. Et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas, nunc stulte egisti faciendo. 29. Sit DEO manus mea ad faciendum cum vobis malum, et DEUS patris vestri nocte praeterita dixit ad me, dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono usque ad malum. 30. Et nunc eundo ivisti, quia desiderando desideravisti ad domum patris tui; quare furatus es deos meos? 31. Et respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum. 32. Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris; lustra tibi quid mecum, et accipe tibi; et non scivit Jacob quod Rachel furata illos. 33. Et venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit; et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis. 34. Et Rachel accepit teraphim, et posuit illos in stramento cameli, et sedit super illis; et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit. 35. Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te, quia via feminarum mihi;

et scrutatus est, et non invenit teraphim. 36. Et succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem; et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? 37. Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae? pone huc coram fratribus meis et fratribus illis, et dijudicent inter ambos nos. 38. His viginti annis ego tecum; oves tuae et caprae tuae non abortiverunt, et arietes gregis tui non comedi. 39. Discerptum non adduxi ad te, ego indemnificavi id, e manu mea requisivisti id, furatum die et furatum nocte. 40. Fui, in die comedit me aestus et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis. 41. His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi, quatuordecim annis in duabus filiabus tuis, et sex annis in grege tuo, et mutavisti mercedem meam decem modis. 42. Nisi DEUS patris mei, DEUS Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me; miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit DEUS, et dijudicavit nocte praeterita. 43. Et respondit Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc; pepererunt? 44. Et nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me et inter te. 45. Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam. 46. Et dixit Jacob fratribus suis, Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum; et comederunt ibi super acervo. 47. Et vocavit illum Laban Jegar Sahadutha; et Jacob vocavit illum Galeed. 48. Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie propterea vocavit nomen illius Galeed. 49. Et Mizpah, quia dixit, Spectet JEHOVAH inter me et inter te quia latebimus vir a socio suo. 50. Si affligas filias meas, et si accipias feminas supra filia meas, nullus vir nobiscum, vide; DEUS testis inter me et inter te. 51. Et dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statu quam erexi inter me et inter te. 52. Testis acervus hic, et testis statua, si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum. 53. DEUS Abrahami, et Deus Nahoris judicent inter nos, DEUS patris eorum; et juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki. 54. Et sacrificavit Jacob sacrificium in monte, et vocavit fratres suos ad comedendum panem, et comederunt panem, et pernoctaverunt in monte. 55. Et mane surrexit Laban in matutino, et osculatus filios suos, et filias suas, et benedixit illis, et ivit, et reversus Laban ac locum suum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church