4065. `Et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc': quod significet quod Ipse Sibi daret, constat a significatione `facere copiam' quod sit sibi dare; praedicatur enim in sensu supremo de Domino, Qui nusquam aliquid boni et veri ab alio sumpsit, sed a Semet Ipso; inserviverat quidem Ipsi bonum aliud pro medio, quod cognationem habuit etiam cum materno, Laban enim per quem illud bonum significatur, erat frater Rebeccae quae mater Jacobi, sed per medium illud Sibi comparavit illa per quae Naturale Suum propria potentia Divinum fecit; aliud est ex medio aliquid sibi comparare, et aliud per medium; per medium Sibi comparavit, quia natus est homo et a matre hereditarium traxit quod expellendum, non autem ex medio, quia conceptus a Jehovah a Quo Divinum Ipsi, quare Sibi Ipsi dedit (o)omnia bona et vera quae Divina fecit; Ipsum enim ut omnia secundum ordinem fierent.