4069. `Revertere ad terram patrum tuorum': quod significet quod nunc propius se conferret ad bonum Divinum, constat a significatione `terrae patrum' quod hic sit bonum Divinum quia praedicatur de Domino, `terra' enim nempe Canaan significat regnum Domini, n. 1607, 3481, et in supremo sensu Divinum Humanum Domini, quia Hoc influit et facit regnum Ipsius, n. 3038, 3705, et quod `pater' sit bonum, n. 3703; et quia nunc comparata sunt bona et vera per quae Dominus Divinum faceret Naturale, quae repraesentata sunt per commorationem Jacobi apud Labanem et per acquisitiones ibi, inde sequitur quod per `reverti ad terram patrum' sit propius se conferre ad bonum Divinum.