Arcana Coelestia (Elliott) n. 408

Previous Number Next Number See English 

408. Cum Ecclesia ita vastata est ut amplius nulla fides, tunc e novo primum incohat, seu nova lux effulget, quae in Verbo dicitur 'mane'; causa est {1} quod non prius nova lux aut mane quam cum vastata est, quod illa quae sunt fidei et charitatis commixta sint profanis, et quamdiu commixta, nusquam aliquid lucis aut charitatis insinuari potest, nam zizaniae perdunt omne bonum semen; at cum nulla fides: tunc profanari amplius fides non potest, quia non credunt quod dicitur: qui non agnoscunt et credunt sed solum sciunt, non profanare possunt ut prius dictum est; sicut hodie Judaei, qui quia inter Christianos vivunt, non possunt aliter ac scire quod Dominus agnoscatur a Christianis pro Messia quem exspectarunt et adhuc exspectant, sed non profanare possunt quia non agnoscunt et credunt: ita nec Mahumedani et gentiles qui audiverunt de Domino: haec causa fuit quod Dominus in mundum non venit priusquam Ecclesia Judaica nihil agnovit et credidit. @ 1 Est here appears redundant, possibly a printer's slip, or to avoid repetition of est in line below. A comma after vastata would correct the sentence.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church