Arcana Coelestia (Elliott) n. 4089

Previous Number Next Number See English 

4089. `Ego Deus Bethelis': quod significet Divinum in Naturali, constat ex significatione `Bethelis' quod sit bonum in ultimo ordinis, de qua n. 3729, proinde in naturali, nam hoc est ultimum ordinis, caelestia enim et spiritualia terminantur ibi; inde quod `Deus Bethelis' sit Divinum in Naturali, patet: quia Bethel significat bonum in naturali, etiam significat cognitiones caelestium ibi, nam hae sunt boni {1}. @1 i videatur n. 1453$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church