Arcana Coelestia (Elliott) n. 4096

Previous Number Next Number See English 

4096. `Respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei': quod significet reciprocum affectionum veri, constat a significatione `respondere' cum annuitur, quod sit reciprocum, de qua n. 2919, et quod sit receptio, n. 2941, 2957; et ex repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, et `Leae' quod sit affectio veri externi, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819. In illis quae praecedunt, actum est in sensu interno de bono naturalis quod per `Jacobum' significatur, cum separaretur a bono medio, quod est `Laban,' quomodo illud, nempe bonum naturalis, adjungeret sibi affectiones veri, quae per Rachelem et Leam' significantur; [2] agitur nunc de applicatione affectionum veri reciproca ad bonum; haec applicatio continetur in sensu interno verborum quae Rachel et Leah nunc dicunt; sed haec talia sunt ut non cadant in intellectum nisi illum qui instructus est, et qui jucundum percipit in scientia talium, proinde qui pro fine habet spirituales cognitiones; ceteri nihil talia curant, et eo usque intendere mentem non possunt, qui enim pro fine habent mundana et terrestria, non abducere possunt inde sensus, et si abducerent, injucundum perciperent, nam tunc discederent et se removerent ab illis quae pro fine habent, hoc est, quae amant; experiatur quisque apud se qui talis, num scire velit quomodo bonum se adjungit affectionibus veri et quomodo affectiones veri se applicant, et annon hoc scire molestum ei, et dicturus quod talia ei non conducant, tum quod nihil de illis capiat; [3] at si talia ei dicuntur quae ejus negotii sunt in mundo, tametsi reconditissima sunt, et qualis alter sit quoad affectiones, tum quomodo per illas sibi illum adjungere possit, se applicando animo et dictis, hoc non modo capit, sed etiam interiora percipit: similiter qui abstrusa scientiarum indagare ex affectione studet, is intricatiora quam haec intueri amat et quoque intuetur;

at cum de spirituali bono et vero agitur, taedium sentit et quoque aversatur: haec dicta sunt ut sciatur qualis homo Ecclesiae hodie est. [4] Sed quomodo se habet cum bono cum adjungit sibi vera per affectiones, et cum veris cum se applicant, non ita constare potest cum tenetur idea seu cogitatio in bono et in vero, sed melius cum in societatibus spirituum et angelorum per quas influunt, nam ut n. 4067 dictum est, hominis velle et cogitare inde venit, seu inde influit, et apparet sicut in illo: ex illis, nempe societatibus spirituum et angelorum, scire quomodo se res habet, est ex ipsis causis, et ex caelo angelorum, est ex finibus causarum, sunt etiam {1} historica quae se adjungunt, et illustrant, ita apparent manifestius: [5] in sensu interno agitur de adjunctione boni ad {2} vera, et de applicatione horum in naturali, `Jacob' enim est bonum ibi, ut saepius dictum, et `muliere' ejus' sunt affectiones veri;

bonum quod est amoris et charitatis, Domino influit, et quidem per angelos qui apud hominem, et non in alia apud hominem quam in cognitiones quae {3} apud illum; et quia ibi figitur bonum, tenetur cogitatio in veris quae sunt cognitionum et inde excitantur plura quae affinia sunt et convenientia, et hoc tam diu usque dum cogitat quod ita sit et usque dum vult quia ita est ex affectione; cum hoc fit, tunc conjungit se bonum veris, et applicant se vera, in libero, omnis enim affectio facit liberum, n. 2870, 2875, 3158, 4031: [6] sed cum hoc fit, etiam a spiritibus qui ei adjuncti sunt, excitantur dubia, quandoque etiam negativa, sed quantum affecti praevalet, tantum ad affirmativum ducitur, et simul tunc per illa i veris confirmatur: bonum cum sic influit {4}, non percipitur quod sit per angelos, quia influit ita interius et in obscurum ejus quod ei e mundanis et corporeis est: sed sciendum quod bonum non influat ab angelis sed per angelos a Domino; hoc fatentur etiam omnes angeli, quapropter etiam sibi nunquam {5} vindicant aliquod bonum, immo indignantur cum aliquis eis illud tribuit. Ex his nunc, ut ex ipsis causis, videri potest quomodo se res habet cum adjunctione boni a vera, et de horum applicatione, de quibus hic in sensu interno. @1 i tunc$ @2 A d conjunctione... cum, i adjunctione... ad$ @3 i veri$ @4 influit ita$ @5 nusquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church