4136. `Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi?': quod significet statum si ex ejus libero separatio, constat a significatione `occultare ad fugiendum' quod sit se separare illo invito; quod `fugere' sit separari, videatur {1} n. 4113, 4114, 4120; a significatione `furari me' quod sit auferre quod carum et sanctum (o)est, de qua n. 4112, 4133; et a significatione `non indicare mihi' quod hic sit per separationem, de qua n. 4113; inde sequitur quod per illa verba significetur quod separatio illo invito facta sit, cum tamen fieri debuerit ex libero; status liberi significatur et describitur per verba quae nunc sequuntur, nempe quod `miserim te in laetitia et in canticis, in tympano et in cithara'; at haec sunt verba Labanis secundum ejus fidem tunc; sed quomodo se habet cum separatione boni medii a bono genuino apud illos qui regenerantur, quod nempe fiat in libero, videatur supra n. 4110, 4111: [2] quod ita se habeat, non apparet homini, non enim scit (o)homo quomodo bona apud illum variantur, minus quomodo status cujusvis boni mutatur, ne quidem quomodo bonum infantiae variatur et mutatur in bonum pueritiae, et hoc in bonum succedens quod est juventutis, postea {2} in bonum adultae aetatis, et demum in bonum senectutis; apud illos qui non regenerantur, non sunt bona quae mutantur, sed sunt affectiones et earum jucunda {3};
at apud illos qui regenerantur, sunt mutationes status bonorum et hoc (t)ab infantia usque ad ultimum vitae eorum {4}; praevidetur enim a Domino qualem vitam homo acturus sit, et quomodo se duci a Domino passurus [est], et quia omnia et singula, immo singularissima, praevidentur, etiam providentur; sed quomodo tunc se habet cum mutationibus status bonorum, homo nihil scit, et hoc imprimis ex causa quia nullas cognitiones illius rei habet, nec hodie habere desiderat, et quia Dominus non influit immediate apud hominem, et docet, sed influit in cognitiones ejus, ita mediate, ideo is neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum {5}: et quia talis est homo (o)quod nempe absque cognitionibus hujus rei, et praeterea pauci hodie (o)sunt qui se regenerari patiuntur, ideo si plenius haec explicarentur, non comprehendi possent. [3] Quod pauci hodie aliquid de bono spirituali sciant, et quoque quod pauci aliquid de libero, per experientiam ab illis qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, notum mihi factum est; anum modo exemplum, illustrationis causa, adducere licet: erat quidam {6} antistes qui prae aliis credidit se doctum, etiam pro docto agnitus ab aliis cum vixit; is quia malam vitam egerat, in tali (o)stupida ignorantia de bono et libero, (o)et de jucundo et beato quod inde, erat {6}, ut non sciret minimum differentiae inter jucundum et{7} liberum infernale, (o)ac jucundum et {8} liberum caeleste, immo dixit quod nullum sit; cum talis ignorantia sit, etiam apud illas qui docti prae aliis audiunt, inde concludi potest in quantas umbras, immo in quantas et quales vesanias, caderent illa quae de bono et de libero hic dicerentur, de quibus in sensu interno agitur; cum tamen ita se habet quod ne quidem una vox dicta sit in Verbo, quae non arcanum caeleste involvit, tametsi coram homine apparet sicut nullius momenti, et hoc ob defectum cognitionum, seu ob ignorantiam in qua homo hodie de caelestibus est, et quoque vult esse. @1 i supra$ @2 tandem$ @3 mutationes status bonorum, sed sunt mutationes status jucundorum seu affectionum,$ @4 ejus$ @5 et qui nullas cognitiones habet, nec habere desiderat, is neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum, Dominus enim non influit immediate apud hominem et docet, sed influit in cognitiones ejus, ita mediate:$ @6 quidem I$ @7 fuit$ @8 i inde$ @9 ac inde$