414. Quod 'habitare tentorium' sit sanctam amoris, constat ex significatione tentorium in Verbo, ut apud Davidem, Jehovah, quis commorabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? ambulans integer et operans justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2;
ubi describitur quid 'habitare in tentorio,' seu 'in monte sanctitatis,' per sancta amoris, quae sunt 'ambulare integer et facere justitiam'; apud eundem, In omnem terram exivit linea eorum, et in finem orbis sermo eorum; soli posuit tentorium in iis, Ps. xix 5 [A.V. 4];
ubi 'sol' pro amore: apud eundem, Commorabor in tentorio Tuo in aeternitates, confidam in abscondito alarum Tuarum, Ps. lxi 5 [A.V. 4];
ubi 'tentorium' pro caelesti; 'absconditum alarum' pro spirituali inde: apud Esaiam, Firmatus est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate, in tentorio Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam, xvi 5;
ubi etiam 'tentorium' pro sancto amoris, ut per 'judicare judicium, et festinare justitiam:' apud eundem, Specta Zionem, civitatem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tentorium quod non dimovetur, xxxiii 20;
[2] ubi de Hierosolyma caelesti: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor; et aedificabitur civitas super cumulo suo, xxx 18;
'captivitas tentoriorum' pro vastatione caelestium, seu sanctorum amoris: apud Amosum, In die illo erigam tabernaculum Davidis collapsum, obsepiamque rupturas eorum, et diruta ejus erigam, et aedificabo illuc juxta dies aeternitatis, ix 11;
ubi 'tabernaculum' similiter pro caelestibus et eorum sanctis: apud Jeremiam, Vastata est tota terra, cito vastata sunt tentoria Mea, subito cortinae Meae, iv 20:
et alibi, Tentorium Meum vastatum est, et omnes funes Mei evulsi {x}sunt; filii Mei exiverunt a Me, et non illi; non extendens amplius tentorium Meum, et erigens cortinas Meas, x 20;
ubi 'tentorium' pro caelestibus; 'cortinae et funes' pro spiritualibus inde; apud eundem, Tentoria eorum, et greges capient, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos tollent sibi, xlix 29;
ubi de Arabia et filiis orientis, per quos repraesentantur ii qui possident caelestia seu sancta: apud eundem, Dominus in tentorium filiae Zionis effudit sicut ignem, excandescentiam suam, Thren. ii 4;
pro vastatione caelestium seu sanctorum fidei. [3] Quod 'tentorium' pro caelestibus et sanctis amoris in Verbo accipiatur, causa est quia antiquitus in tentoriis suis cultum sanctum peregerunt; cum autem profanare coeperunt tentoria per cultus profanos, tunc tabernaculum, et postea templum, aedificatum; quare quod 'tabernaculum,' et postea 'templum,' etiam 'tentoria' significabant; homo sanctus ideo vocatus 'tentorium,' tum 'tabernaculum,' ut et 'templum Domini': quod 'tentorium,' 'tabernaculum' et 'templum' idem significent, constat apud Davidem, Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, ut maneam in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, ad spectandum in suavitate Jehovam, et ad visitandum mane in templo Ipsius: quia abscondet me in tabernaculo Suo in die mali; occultabit me in occulto tentorii Sui, in petra exaltabit me, et nunc exaltabitur caput meum contra hostes meos circumcirca me, et sacrificabo in tentorio Ipsius sacrificia vociferationis, Ps. xxvii 4-6. [4] In supremo sensu est Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam Tentorium, Tabernaculum, Templum; inde omnis caelestis homo ita dictus, et inde omne caeleste et sanctum: et quia Antiquissima Ecclesia a Domino amata prae sequentibus, et tunc quia inter se soli seu in familiis suis vivebant, et tam sanctum cultum in tentoriis suis celebrabant, ideo tentoria sanctiora habita sunt quam templum quod profanatum; in recordationem ideo Festum tabernaculorum, cum colligerent proventum terrae, institutum, quo in tabernaculis, sicut antiquissimi, habitarent, Lev. xxiii 39-44; Deut. xvi 13; Hos. xii 10 [A.V. 9].