4145. `Quia desiderando desideravisti ad domum patris tui': quod significet desiderium conjunctionis cum bono Divino directe influente, constat ex significatione `domus patris' hic, hoc est, Jishaki et Abrahami, quod sit bonum directe influens; quod `domus' sit bonum, videatur n. 2233, 2234, (x)3652, 3720; quod etiam `pater' sit bonum, n. 3703; quod `Jishakus' sit bonum Rationalis, n. 3012, 3194, 3210; et praeterea `Abraham cum Jishako' repraesentat bonum Divinum directe influens, et `Laban' bonum collaterale seu quod non directe influit, n. 3665, 3778: bonum collaterale seu quod non directe influit, est id bonum quod bonum medium dictum est, nam trahit hoc bonum plurima ex mundanis quae apparent ut bona sed non sunt bona; at bonum directe influens est quod immediate a Domino, aut mediate {1} per caelum a Domino, (x)estque bonum Divinum separatum a bono mundano tali ut modo dictum: [2] unusquisque homo qui regeneratur, primum in bono medio est, ex causa ut inserviat hoc pro introducendis bonis et veris genuinis, at postquam hoc inserviverat illi usui, separatur, et perducitur ad bonum quod directius influit; ita `homo qui regeneratur', per gradus perficitur; ut pro exemplo: qui regeneratur, primum credit quod bonum quod cogitat et quod facit sit {2} a seipso, et quoque quod aliquid mereatur, nondum enim scit, (o)et si scit non capit, quod bonum possit aliunde influere, nec quod possit quin retribuatur quia ex seipso id facit; nisi hoc primum crederet, nusquam faceret bonum; sed initiatur per id, tam in affectionem faciendi bonum quam in cognitiones de bono et quoque de merito; cumque in affectionem faciendi bonum ita perductus est, tunc incipit aliud cogitare et aliud credere, nempe quod bonum influat a Domino et quod per bonum quod ex proprio facit, nihil mereatur et tandem cum est in affectione volendi et faciendi bonum, tunc prorsus rejicit meritum, immo aversatur, et afficitur bono ex bono; cum in hoc statu est, tunc bonum directe influit. `Sit quoque pro exemplo amor conjugialis: [3] bonum quod praecedit et initiat, est pulchritudo, aut convenientia morum, aut applicatio externa unius versus alterum, aut conditio utrinque par, (o)aut conditio desiderata; haec bona sunt bona media prima amoris conjugialis;
postmodum venit conjunctio animorum, quod unus velit sicut alter, et jucundum percipiat in faciendo quod alteri placet; hic status est alter et tunc priora tametsi adsunt, usque non spectantur;
demum succedit unitio quoad bonum caeleste et verum spirituale, quod nempe unus credat sicut alter, (o)et unus afficiatur bono quo alter; cum hic status est, tunc uterque simul est in conjugio caelesti quod est boni et veri, ita in amore conjugiali, nam amor conjugialis non aliud est, et tunc Dominus influit in affectiones utriusque sicut in unam; hoc bonum est quod directe influit, priora autem quae indirecte influxerunt, inserviverant pro mediis introducendi ad hoc. @1 i quod$ @2 fit I$