4147. Vers. 31, 32. Et respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum. Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris; lustra tibi quid mecum, et accipe tibi; et non scivit Jacob quod Rachel furata illos. `Respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum' significat statum si ex libero boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri laederetur: `cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris' significat quod verum non ejus esset, et {1} quod ejus verum non subsisteret in suo bono: `lustra tibi quid mecum, et accipe tibi significat quod illius {2} boni omnia separata: `et non scivit Jacob quod Rachel furata illos' significat quod affectionis veri interioris essent. @1 sed I but see 4149$ @2 illis I$