Arcana Coelestia (Elliott) n. 4149

Previous Number Next Number See English 

4149. `Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris': quod significet quod verum non ejus esset, et quod ejus verum non subsisteret in suo bono, constat a significatione `deorum hic teraphim, quod sint vera, de qua n. 4111, at vera non boni per `Labanem' significati, sed affectionis quae per `Rachelem' repraesentatur; quia per deos {1} hic illa vera significantur, ideo memoratur quod `Rachel illos furata,' et de illis in sequentibus plus agitur, quod non memoratum nisi illud factum involvisset arcana quae solum patent in {2} sensu interno; et quia vera illa de quibus hic agitur, non boni per `Labanem' significati essent sed affectionis veri quae per `Rachelem' repraesentatur, ideo per illa verba, nempe `cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris,' significatur quod verum non ejus esset, et quod ejus verum non subsisteret in suo bono. [2] Cum arcano hoc ita se habet:

omne bonum spirituale habet sua vera, nam ubi id bonum, ibi vera;

bonum in se spectatum unum est, sed varium fit per vera; vera enim comparari possunt fibris quae organum quoddam corporis componunt;

secundum formam fibrarum fit organum, proinde ejus operatio, quae, nempe operatio, fit per vitam {3} quae per animam influit, et vita a bono quod a Domino; inde est quod bonum tametsi unum, usque apud unumquemvis varium sit, et tam varium ut nusquam omnimode simile apud unum ut apud alterum; inde etiam est quod unius verum nusquam subsistere possit in alterius bono; omnia enim vera apud unumquemvis qui in bono est, communicant inter se et faciunt quandam formam, quare transferri unius verum in alterum non potest, sed cum transfertur, tunc transit in formam ejus qui recipit, et induit aliam faciem; sed hoc arcanum est altioris indaginis quam ut paucis exponi possit; inde est quod unius mens nusquam alterius prorsus similis sit, sed quot homines, tot alii quoad affectiones et cogitationes; tum quod universum caelum consistat ex formis angelicis quae in perpetua varietate sunt; quae in formam caelestem a Domino dispositae unum agunt, omne enim unum nusquam ex iisdem componitur, sed ex variis in forma, quae unum secundum formam faciunt; inde nunc patet quid intelligitur per quod ejus verum non subsisteret in suo bono. @1 A d teraphim, i deos, d and i teraphim$ @2 ex$ @3 existit a vita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church