Arcana Coelestia (Elliott) n. 4164

Previous Number Next Number See English 

4164. `Succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem': quo significet zelum naturalis, constat a significatione `succensere' se irasci, et inde `jurgari,' quod sit zelus; et a repraesentatione `Jacob quod sit bonum naturalis, de qua prius: quod `succensere' seu irasci et inde `jurgari,' sit zelus, inde est quia in caelo seu apud angelos non datur ira, sed loco irae zelus; ira enim differt a zelo, quod in ira sit malum, sed in zelo bonum; seu quod qua in ira est, intendat alteri cui irascitur, malum, sed qui in zelo est, intendat alteri erga quem zelum habet, bonum; quapropter etiam qui in zelo est, momento potest bonus esse, et in ipso actu bonus (o)esse erga alios, non autem qui in ira; tametsi zelus in externa forma similis apparet irae, est usque in forma interna prorsus dissimilis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church