4170. `Et arietes gregis tui non comedi': quod significet verum boni quod ex illius nihil sumpserit, constat ex significatione `arietum' quod sint vera boni; `oves' enim significant bona, inde `arietes' qui sunt ovium, vera boni {1}; et ex significatione `comedere' quod sit appropriare sibi, de qua n. 3168, 3513, 3596, 3832, ita sumere, nam quod ab alio appropriatur, hoc ab illo sumitur. @1 i de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi$