Arcana Coelestia (Elliott) n. 4172

Previous Number Next Number See English 

4172. `Ego indemnificavi id': quod significet quod bonum. inde, constat a significatione `indemnificare' quod sit bonum reddere hic bonum inde. (m)Cum malo culpae et malo non culpae, quae significantur per `cadaver' et {1}`discerptum,' de quibus mox supra, ita se habet: malum culpae seu malum quod homo per actualem vitam sibi contraxit, et quoque confirmavit cogitatione usque ad fidem e persuasionem, non potest emendari, sed hoc manet in aeternum; at malum non culpae, quod homo non confirmavit cogitatione, et {2} non sibi intus persuasit, hoc quidem manet, sed modo haeret in externis, non enim penetrat ad interiora, ac internum hominem pervertit; tale malum est per quod bonum, nam internus homo qui nondum affectus est et consensit, potest videre id in externo quod malum sit, et sic potest id removeri; et quia internus homo id potest videre, ideo simul tunc clarius videre potest bonum, ex opposito enim apparet bonum clarius quam ex non opposito, et quoque sensibilius dein bono afficitur {3}; hoc nunc est quod intelligitur per bonum inde.(n) @1 i per$ @2 ita$ @3 i illo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church