4177. `Quatuordecim annis in duabus filiabus tuis': quo significet primam periodum ut sibi acquireret inde affectiones ver constat a significatione `quatuordecim' seu binarum septimanarum, quod sint prima periodus; `septimanae' enim in Verbo non aliud significant quam integram periodum, magnam vel parvam, videatur n. 2044, 3845; `binae septimanae' cum sicut una nominantur, similiter, numerus enim duplicatus et in se multiplicatus non tollit significationem; inde patet quid hic quatuordecim seu binae septimanae; et a significatione `binarum filiarum,' hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819;
et praeterea quod `filiae' sint affectiones, n. 2362.