Arcana Coelestia (Elliott) n. 4191

Previous Number Next Number See English 

4191. `Et dixit Jacob fratribus suis': quod significet illos qui in bono operum, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius; et ex significatione `fratrum' quod sint bona, de qua n. 3815, 4121, hic illi qui in bonis operum, qui quod gentes sint, supra n. 4189 ostensum; omnes enim qui in bono sunt, eum Divino Domini conjuncti sunt, et propter conjunctionem a Domino vocantur `fratres,' ut apud Marcum, Jesus circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum sedebant, dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, iii (x)31, 34, 35;

omnis conjunctio est per amorem et charitatem, quod unicuivis constare potest, nam conjunctio spiritualis non aliud est quam amor et charitas; quod amor in Dominum sit conjunctio cum Ipso, patet;

et quod charitas erga proximum pariter, constat a Domini verbis apud Matthaeum, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40;

hic de operibus charitatis agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church