420. In Verbo varia instrumenta memorantur, et singula Suam significationem habent, de quibus, ex Divina Domini misericordia, suis locis: nunc solum quae apud Davidem, Sacrificabo in tentorio Jehovae sacrificia vociferationis, canam et psallam Jehovae, Ps. xxvii 6;
ubi per 'tentorium' coeleste, et per 'vociferationem, canere et psallere' spirituale inde, exprimitur: apud eundem, Cantate justi in Jehovah, rectis decora est laus ejus; confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordo psallite Illi; cantate Illi canticum novum, reddite egregium pulsare clangore; quia rectum verbum Jehovae, et omne opus Ipsius in veritate, Ps. xxxiii 1-4;
[2] pro veris fidei, de quibus praedicantur: spiritualia seu vera et bona fidei celebrabantur per citharam et nablia, per cantum, et similia; at sancta seu caelestia fidei per instrumenta flatus, ut buccinas, et similia; unde tot instrumenta circa templum, et toties quod certis instrumentis hoc aut illud celebraretur; inde instrumenta pro ipsis rebus quae celebrabantur per ea, assumpta et intellecta sunt, ut haec de quibus: [3] apud eundem, Confitebor Tibi instrumento nablii, veritatem Tuam, Deus mi; psallam Tibi cithara, Sancte Israelis; canent labia mea, cum psallo Tibi, et anima mea, quam redemisti, Ps. lxxi 22, 23;
ubi similiter de veris fidei: apud eundem, Respondete Jehovae in confessione, psallite Deo nostro in cithara, ps. cxlvii 7;
ubi 'confessio' spectat caelestia fidei, quare dicitur 'Jehovah'; et 'psallere cithara' spiritualia fidei, quare dicitur 'Deus:' apud eundem, Laudent nomen Jehovae in chorea, in tympano et cithara psallant Ipsi, Ps. cxlix 3;
[4] 'tympanum' pro bono, et 'cithara' pro vero, quod laudant: apud eandem, Laudate Deum in clangore buccinae: laudate Ipsum in nablio et cithara; laudate Ipsum in tympano et chorea; laudate Ipsum in fidibus et organo; laudate Ipsum cum cymbalis auditus; lauda' Ipsum cum cymbalis vociferationis, Ps. cl 3-5;
pro bonis et veris fidei, propter quae laudatio: nec quis credat quod tot instrumenta nominentur nisi quodlibet aliquid significet: apud eundem, Mite lucem Tuam et veritatem Tuam, hae ducant me, deducant ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiae exsultationis meae, confiteborque Tibi cithara, Deus, Deus mi, Ps. xliii 3, 4;
[5] pro cognitionibus boni et veri: apud Esaiam, Accipe citharam, circui urbem,... bene pulsa, multiplica cantum, ut in memoriam revoceris, xxiii 16;
pro iis quae sunt fidei et cognitionum ejus: adhuc manifestius apud Johannem, Quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas, et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt orationes sanctorum, Apoc. v 8; quod non habuerint citharas, cuique constare potest, sed quod significentur vera fidei per 'citharas' et bona fidei per 'phialas aureas plenas suffimentis.' Apud Davidem appellantur 'laudes et confessiones' quae per instrumenta fiebant, Ps. xlii 5 [A.V. 4]; lxix 31 [A.V. 30]: et alibi apud Johannem, Audivi vocem e caelo, tanquam aquarum multarum;... audivi vocem {x}citharoedorum pulsantium in citharis suis, canebant canticum novum, Apoc. xiv 2 [3]:
et alibi, Vidi stantes juxta mare vitreum habentes citharas Dei, Apoc. xv 2. Memorabile est quod angeli et spiritus secundum differentias quoad bonum et verum distinguant sonos, non solum cantus et instrumentorum sed etiam vocum; nec nisi tales admittant, quam quae concordant; ita ut sit concordantia sonorum, proinde instrumentorum, cum natura et essentia boni et veri.