Arcana Coelestia (Elliott) n. 4206

Previous Number Next Number See English 

4206. `Deus Abrahami et Deus Nahoris judicent inter nos': quod significet Divinum in utrumque, nempe in bonum quod illis qui intra Ecclesiam, et in bonum quod illis qui extra Ecclesiam, constat a significatione `Dei Abrahami' quod sit Divinum Domini spectans illos qui intra Ecclesiam; et ex significatione `Dei Nahoris' quod sit Divinum Domini spectans illos qui extra Ecclesiam; inde patet quod per illa significetur Divinum in utrumque. Quod `Deus Abrahami' sit Divinum Domini spectans illos qui intra Ecclesiam, est quia `Abraham' repraesentat Divinum Domini, consequenter id quod a Domino directe venit, n. 3245, 3778, inde illi qui intra Ecclesiam in specie intelliguntur per `filios Abrahami,' Joh. viii 39; et quod `Deus Nahoris sit Divinum `Domini' spectans illos qui extra Ecclesiam, est quia `Nahor' repraesentat Ecclesiam gentium, et `filii ejus' illos ibi qui in fraternitate sunt, n. 2863, 2864, 2868, 3052, 3778; ideo quoque hic `Laban' qui filius Nahoris, repraesentat bonum a latere quale es gentibus a Domino. [2] Quod tam varia Domini repraesententur, non es inde quod varia in Domino sint, sed quod Divinum Ipsius varie ab hominibus recipiatur; se habet hoc sicut vita quae apud hominem haec influit et agit in varia corporis organa sensoria et motoria inque varia membra et viscera, ac ubivis varietatem sistit, aliter enim videt oculus, aliter audit auris, aliter sentit lingua, tum aliter se movet brachium et manus, et aliter lumbi et pedes, aliter agit pulmo et aliter cor, tum aliter hepar et aliter ventriculus, et sic porro, sed usque est una vita quae omnia tam varie agit, non quod ipsa vita aliter agat, sed quia aliter recipitur, est (o)enim forma cujusvis secundum quam determinatur actio {1}. @1 quae determinat actionem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church