Arcana Coelestia (Elliott) n. 4210

Previous Number Next Number See English 

4210. `Sacrificavit Jacob sacrificium in monte': quod significet cultum ex bono amoris, constat (c)ex significatione `sacrificii' quod sit cultus, de qua n. 922, 923, 2180; et ex significatione `montis' quod sit bonum amoris, de qua n. 795, 796, 1430;

`sacrificium' significat cultum quia sacrificia et holocausta fuerunt principalia omnis cultus in Ecclesia repraesentativa postera seu Hebraea; in montibus etiam sacrificabant, ut quoque passim ex Verbo constat, quia `montes' ex altitudine significabant illa quae alta essent, ut sunt illa quae caeli, ac caelestia vocantur, (c)et inde (t)in supremo sensu significabant Dominum, Quem Altissimum vocarunt; ex apparentia ita putarunt, nam quae interiora sunt, apparent sicut altiora, prout caelum apud hominem;

hoc interius est in illo, at usque {1} autumat homo quod in alto sit; inde est quod ubi `altum' in Verbo dicitur, in sensu interno significetur interius; [2] in mundo non aliter sciri potest quam quod caelum sit in alto, tam ex eo quod caelum quoque dicatur illud aspectabile quod circum circa in alto est, quam {2} quia homo in tempore et loco est, et sic cogitat ex ideis quae inde, et quoque ex eo quod pauci sciant quid interius, et adhuc pauciores quod ibi non locus nec tempus; inde est quod secundum ideas cogitationis hominis locutum sit in Verbo; si non secundum illas sed secundum ideas angelicas, tunc homo ne hilum percepisset, sed quisque mirabundus stetisset, quid illud, et num aliquid, et sic rejecisset sicut quoddam in quo nihil intellectui simile foret. @1 i ex apparentia$ @2 tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church