Arcana Coelestia (Elliott) n. 4230

Previous Number Next Number See English 

4230. Quando finis veteris Ecclesiae ac principium novae adest, tunc est ultimum judicium; quod illud tempus sit quod per ultimum judicium in Verbo intelligitur, videatur n. 2117-2133, 3353, 4057;

et quoque per adventum Filii hominis: de ipso adventu nunc agitur, de quo discipuli Dominum quaesiverunt, dicentes, Dic nobis quando ista fient, imprimis quodnam, signum Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3, cap. xxiv, apud Matthaeum: jam {1} itaque sequuntur explicanda, quae Dominus de (o)ipso tempore adventus Sui, et consummationis saeculi, quae est ultimum judicium, praedixit {2}; continentur in versibus 32-35, quae sunt haec, Ab autem ficu discite parabolam, quando jam ramus ejus fit tener, et folia enata, scitis quod prope aestas. Sic et vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad fores. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt. Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt. Horum (o)verborum sensus internus est qui sequitur. @1 nunc$ @2 dixit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church