Arcana Coelestia (Elliott) n. 4238

Previous Number Next Number See English 

4238. Vers. 3-5. Et misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem suum terram Seir, agrum Edomi. Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo, Ita dicit servus tuus Jacob, Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc. Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla, et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis. `Misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem suum' significat communicationem primam cum bono caelesti: `terram Seir' significat bonum caeleste naturale: `agrum Edomi' significat verum inde: `et praecepit illis dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo' significat agnitionem primam boni quod superiore loco esset: `Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc' significat quod imbuerit bonum per Labanem significatum: `et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla' significat acquisitiones suo ordine ibi: `et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis' significat instructionem de statu suo, et quoque condescendentiam et humiliationem veri coram bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church