Arcana Coelestia (Elliott) n. 4243

Previous Number Next Number See English 

4243. `Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc': quod significet quod imbuerit bonum per `Labanem' significatum, constat a repraesentatione `Labanis' quod sit bonum medium, hoc est, bonum non genuinum, sed usque inserviens introducendis veris et bonis genuinis, de qua n. 3974, 3982, 3986 f., 4063; a significatione `peregrinari' quod sit instrui, de qua n. 1463, 2025; et a significatione `morari' (o)seu commorari, quod praedicetur de vita veri cum bono, de qua n. 3613, hic quod sit imbuere; inde patet quod per illa verba, `Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc' significetur quod imbuerit bonum per `Labanem' significatum. [2] Cum his se ita habet: verum implantari {1} bono nequit, nisi per media; de mediis in capitibus quae praecedunt, actum est, ubi de Jacobi peregrinatione et commoratione apud Labanem, et de grege ibi acquisito; hic nunc agitur de processu conjunctionis, ita de inversione status, illo ordine, quo fit cum verum subordinatur bono; verum primo loco est apparenter cum homo verum discit ex affectione, sed nondum ita vivit secundum illud; at bonum primo loco est cum vivit secundum verum quod ex affectione didicit, tunc enim verum fit bonum, nam tunc homo credit bonum esse facere secundum verum; qui regenerati sunt, in hoc bono sunt; etiam qui conscientiam habent {2}, hoc est, qui non amplius ratiocinantur num id verum sit, sed qui faciunt quia verum est, ita qui imbuerunt illud {3} fide et vita. @1 i in$ @2 i veri$ @3 i ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church