Arcana Coelestia (Elliott) n. 4257

Previous Number Next Number See English 

4257. `Forte veniat et percutiat me, matrem super filios': quod significet quod periturus, constare potest absque explicatione. `Percutere matrem super filios' fuit formula apud antiquos qui in repraesentativis et significativis erant, significans destructionem Ecclesiae et omnium quae Ecclesiae sunt vel in Communi vel in particulari apud hominem qui est Ecclesia; per `matrem' enim intellexerunt Ecclesiam, n. 289, 2691, 2717, et per `filios' vera quae Ecclesiae sunt n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; inde `percutere matrem super filios' est prorsus perire, etiam homo tunc prorsus perit quando Ecclesia et quod est Ecclesiae apud illum, perit, hoc est, quando {1} affectio veri, quae proprie significatur per `matrem' et quae facit Ecclesiam apud hominem, (o)destruitur. @1 cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church