Arcana Coelestia (Elliott) n. 426

Previous Number Next Number See English 

426. Quod 'ferrum' significet verum naturale, praeter ab illis quae allata sunt, etiam constat apud Ezechielem de Tyro, Tarshish negotiatrix tua, prae multitudine omnis affluentiae, in argento, ferro, stanno et plumbo, dederunt mercaturas tuas:

Dan et Javan, et Meusal {1}, in negotiationibus tuis dederunt ferrum tersum; casia et calamus in foro tuo fuit, xxvii 12, 19;

ex his et quae praecedunt et sequuntur in eodem capite, constat manifeste quod significentur divitiae caelestes et spirituales, et quod per singula quae nominantur, aliquid speciale; tum etiam per nomina; nam Verbum Domini est spirituale non verbale: [2] apud Jeremiam, Num conteret ferrum, ferrum a septentrione et aes? facultates tuas et thesauros in praedam dabo, non in pretio, et quidem pro omnibus peccatis His, xv 12, 13;

ubi 'ferrum et aes' pro vero et bono naturali; 'quod venit a septentrione' significat sensuale et naturale, nam naturale respective ad spirituale et caeleste est sicut caligo seu septentrio ad lucem aut meridiem;' aut sicut umbra, quam significat quoque 'Zillah' {2} hic, quae mater: quod 'facultates et thesauri' sint divitiae caelestes et spirituales, etiam manifeste patet: [3] apud Ezechielem, Accipe tibi sartaginem ferri; et da eam parietem ferri, inter te et inter urbem, et disponas facies tuas ad eam, et sit in obsidionem, et angustes contra eam, iv 3;

quod per 'ferrum' hic significetur veritas, etiam constat; veritati tribuitur robur quia ei non resisti potest, quare etiam praedicatur de ferro, quo significatur veritas seu verum fidei, quod confringat et contundat; ut apud Dan. ii 33, 40; et apud Johannem, Qui vicerit,... illi dabo potestatem super gentes, illi pascat {4} eas virga ferrea; sicut vasa figulinorum {3} conterantur, Apoc.ii 26,27:

apud eundem, Mulier peperit filium masculum, qui pasturus4 erit omnes gentes virga ferrea, Apoc. xii 5;

[4] quod 'virga ferrea' sit veritas quae est Verbi Domini, apud Johannem explicatur, Vidi caelum apertam, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo, vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat pugnat;... indutus erat vestimento tincto sanguine, vocaturque nomen ejus Verbum Dei,... ex ore illius exit romphaea: acuta, et per illam percutiet gentes, ac ille {4} pascet eos virga ferrea Apoc. xix 11, 13, 15. @ 1 The Heb. here is doubtful. In 3923 S. has Dan et Javan, adveniens in nundinis tuis, in 10256 and 10258 he has Dan et Javan netum in negotiationibus tuis. R.V. has 'traded with yarn' or in m. traded from Uzal. R.V. has Vedan for Dan, but the existence of such a place seems doubtful.$ @ 2 Heb. (zillah) means 'screen,' or 'shade.'$ @ 3 In 4876 and A.R. S. has figulina; in A.E. fictilia.$ @ 4 Gk. is poimaino = 'to shepherd,' hence 'feed, guide or rule.' The usual verb for 'rule' is hegeomai. Cf. Matt. ii 6, R.V.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church