4267. `Et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te, dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos': quod significet submissionem constat pariter a sensu interno singulorum verborum, ex quo communis hic sensus resultat; quod submissio sit et quod illa quae submissionis, significentur, patet; praecepit enim servis ut fratrem suum vocarent dominum et se servum, et quod munus sicut domino a servo mittatur {1} quod bonum sit respective `dominus' et verum respective `servus,' e quoque quod usque dicantur `fratres,' multoties ostensum est; (m)fratres dicuntur quia cum conjuncta sunt {2} bonum et verum, (o)quod tunc bonum sistatur in vero, ut in imagine, et quod dein conjunctim agant ad producendum effectum;
bonum autem `dominus' dicitur et verum `servus' antequam conjuncta sunt, et magis cum disceptatur de prioritate.(n) @1 ei mitteretur$ @2 i nempe$