4269. `Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus, forte suscipiet facies meas': quod significet praeparationem ad sequentia; `et transivit munus ante eum': quod significet effectum; tum `pernoctavit in nocte illa in castris':
quod significet illa quae sequuntur, constare {1} potest ex singulis verbis in sensu interno, quae quod sint praeparationis ut benigne recipiatur, patet. Sed singula quomodo se habent, non explicari possunt {2} ad captum, nam quamdiu communia non nota sunt, singularia ejusdem rei non possunt in aliquam lucem sed in meram umbram cadere; communes notiones praecedent, quae nisi sunt, singularia non habent aliquod hospitium quo intrent; in hospitio ubi mera umbra, non apparent, et in hospitio ubi falsa, vel rejiciuntur vel suffocantur vel pervertuntur, ac ubi mala, ibi irridentur; satis est ut recipiantur haec communia, quod nempe (o)regenerandus sit homo, antequam intrare possit in regnum Domini, Joh. iii 3; quod priusquam regeneratur, verum primo loco apparenter sit {3}, et bonum secundo; at cum regeneratur, quod invertitur ordo, et bonum primo loco sit et verum secundo; tum quando invertitur ordo, quod Dominus disponat et ordinet ita in naturali seu externo homine ut verum ibi a bono recipiatur et ut verum se submittat bono, ita ut homo non amplius ex vero agat sed ex bono, hoc est, ex charitate; tum quod ex charitate {4} agat cum vivit secundum vera fidei ac doctrinam amat propter vitam; processus illarum rerum {5}, quae de ordinatione, initiatione et submissione veri coram bono, in sensu interno hic {6} continentur {7}, coram angelis in clara luce apparet, nam talia sunt sapientiae angelicae, tametsi homo nihil illarum rerum {5} videt; at usque qui in simplici bono sunt ex simplici fide, illi in facultate sunt sciendi illa, si non capiunt illa in vita corporis ob curas mundanas et crassas inde ideas, usque in altera vita, ubi mundana et corporea {8} remota sunt, nam tunc illustrantur ac in intelligentiam (c)et sapientiam angelicam veniunt. @1 i etiam$ @2 i usque$ @3 i antequam regeneratur homo$ @4 et quod tunc ex illis quae sunt charitatis$ @5 illius rei$ @6 before de ordinatione$ @7 continetur$ @8 talia$