4282. Vers. 26-28. Et dixit, Mitte me quia ascendit aurora; et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi. Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob. Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel, quia ut princeps contendisti cum Deo, et cum hominibus, et praevaluisti. `Dixit, Mitte me, quia ascendit aurora' significat quod tentatio desiit cum conjunctio adesset: `et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi' significat quod conjungendum: `et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob' significat quale boni a vero: `et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel' significat Divinum caeleste spirituale nunc; est Israel caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis; ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis, est `Josephus': `quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti' significat continuas victorias in pugnis quoad vera et bona. In sensu interno historico in quo agitur de Jacobo et ejus posteris, per eadem significantur haec; per quod `mitte me quia ascendit aurora' significatur repraesentativum, antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, quod a Jacobi posteris discederet: per `et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi' significatur quod instarent ut essent repraesentativi: per `et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob' significatur quod essent posteri Jacobi cum quali eorum: per `et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel' significatur quod non repraesentare possent ut `Jacob,' sed ut ex novo dato quali: per `quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti' significatur ob contumaciam quae eorum cupiditatibus et phantasiis {1}. @1 A continues with a large (, after which is Hos. xii 4, 5 [AV 3, 4] ubi [ ] [on] significat potentiam, conatum, ita contumaciam, tum quoque planctum, et maerorem, seu dolorem. We find here an interesting glimpse of Swedenborg's Bible study. It is the only case in AC where he quotes the actual Hebrew. In his copy of Sch, at Hos. xii 4, he underlines in robore suo potenter pugnavit and below writes Beza: principem se gessit$