Arcana Coelestia (Elliott) n. 4293

Previous Number Next Number See English 

4293. Quod in sensu interno historico per `quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti' significetur ob contumaciam quae eorum phantasiis et cupiditatibus, constare potest a significatione `Dei' et a significatione `hominum' quod sint vera et bona, de qua supra n. 4287; haec eadem hic oppositum sensum habent, quia de posteris Jacobi in hoc sensu dicuntur, apud quo interius nulla vera et bona, ut supra ostensum, sed falsa et mala; falsa sunt phantasiae quia sunt phantasiarum, et mala sunt cupiditates quia sunt cupiditatum. [2] Quod gens illa institerit ut repraesentativi essent hoc est, ut ipsi prae omnibus gentibus in universo terrarum orbe essent Ecclesia, videatur supra n. 4290;

quod etiam id permissum ob contumaciam quae eorum phantasiis et cupiditatibus, hic intelligitur quales eorum phantasiae et cupiditates sunt, nemo scire potest nisi qui cum illis in altera vita aliquid conversationis habuit; utque scirem id mihi concessum fuit; aliquoties enim ibi cum illis locutus sum amant se, et amant opes mundi prae omnibus aliis, ac insuper timent jacturam illius honoris, tum quoque jacturam lucri prae omnibus aliis quapropter etiam hodie sicut olim contemnunt omnes alios prae se, et quoque intensissimo studio conquirunt sibi opes, ac praeterea timidi sunt;

quia gens illa ab antiquis temporibus talis fuerat, potuerunt prae aliis in sancto externo absque omni sancto interno teneri, et sic in externa forma repraesentare illa quae sunt Ecclesiae; hae phantasiae, et hae cupiditates sunt {1} quae talem contumaciam fecerunt; [3] hoc quoque apparet ex pluribus quae in historicis Verbi de illis memorata sunt; potuerunt postquam puniti sunt, in tali externa humiliatione esse, in quali nulla alia gens, per integros enim dies potuerunt humi prostrati jacere, seque in pulvere volutare, nec prius quam tertio die se elevare; potuerunt etiam per plures dies plangere, in saccis ire, in laceris vestibus, cinere seu pulvere sparso super caput; potuerunt per plures dies jejunare {2} continue, ac interea in fletum amarum erumpere; at haec solum ex amore corporeo et terrestri, (c)et ex timore jacturae supereminentiae et mundanarum opum; non enim erat aliquid internum quod afficiebat illos, quia quid internum (o)esset, prorsus nesciebant, et ne quidem scire volebant, ut quod {3} vita post mortem, et quod {4} salus aeterna. [4] Inde constare potest quod quia tales, non potuerit aliter quam ut privarentur omni sancto interno, nam hoc nullatenus concordat cum tali sancto externo, sunt enim prorsus contraria; tum quod illi prae aliis possent repraesentativum Ecclesiae agere, nempe repraesentare sancta in externa forma, absque omni interno sancto; et (t)sic quod per illam gentem posset dari aliquid communicationis cum caelis, videatur n. 4288. @1 after phantasiae$ @2 jejunare per aliquot dies$ @3 hoc est, quid$ @4 quid$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church