Arcana Coelestia (Elliott) n. 430

Previous Number Next Number See English 

430. 'Parvulus' seu puerulus in Verbo significat innocentiam, tum etiam charitatem, nam vera innocentia non datur absque charitate, et vera charitas non absque innocentia; sunt tres gradus innocentiae, qui in Verbo distinguuntur per 'lactentes, infantes et puerulos'; et quia vera innocentia non dabilis est absque vero amore et charitate, etiam per eosdem, nempe per lactentes, infantes et puerulos, significantur aes gradus amoris, qui sunt, amor tener sicut 'lactentis' erga matrem seu nutricem; amor sicut 'infantis' erga parentes; et charitas sicut 'pueruli' erga instructorem; ut apud Esaiam, Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit; et vitulus et leo juvenis, et pingue pecus una; et puer parvus ducens eos, xi 6;

ubi 'agnus, haedus et vitulus' pro innocentiae et amoris tribus gradibus;'lupus, pardus, leo juvenis' pro oppositis; 'puer parvus' pro charitate: [2] apud Jeremiam, Vos facitis malum magnum contra animas vestras, exscindendo vobis virum et uxorem, infantem et lactentem e medio Judae, ut non reliquas facere vobis reliquias, xliv 7; 'vir et uxor' pro intellectualibus veri et voluntariis boni; 'infans et lactens' pro primis amoris gradibus. Quod 'infans et puerulus' sit innocentia et charitas, constat manifeste ex Domini verbis apud Lucam, Attulerunt Jesu infantes, ut eos tangeret,... dixit, Sinite parvulos venire ad Me, et ne prohibite, talium enim est regnum Dei: Amen dico vobis, quicumque non recipit regnum Dei ut puer, non ingredietur in illud, xviii 15-17. Ipse Dominus appellatur 'Parvulus' seu 'Puerulus,' Esai. ix 5, quia Ipse est ipsa Innocentia et ipse Amor; et dicitur ibi Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church