4305. `Quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti': quod significet causam quia falsa, constat a significatione `tangere in vola femoris Jacobi' quod hic sit causa, quia falsa; quod hoc per `tangere vola femoris Jacobi' significetur, constare potest ab illis quae prius n. 4277, 4278, 4303 dicta sunt.